monumenta.ch > Plinius > sectio 230

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 230
{XXXVII} adurunt et flatus quidam eas maxime, sed et alios fructus. nam vermiculationem et poma ipsa per se quibusdam [annis] sentiunt, mala, pira, mespila, punica. in oliva ancipiti eventu, quando sub cute innati fructum adimunt, augent, si in ipso nucleo fuere erodentes eum, gigni illos prohibent pluviae, quae fiunt post arcturum. eaedem si austrinae fuere, generant druppis quoque, quae maturescentes tum sunt praecipue caducae.